- ANACLINOPALE
- ANACLINOPALEGraece Α᾿νακλινοπάλη, terminus veteris palaestrae, apud Martialem l. 14. Epigramm. 201. cui lemma Paloestritoe.Non amo, qui vincit, sed qui succumbere novit,Et melius didicit τὴν ἀνακλινοπάλην.Nempe Pancratium sic dicebatur, quod in eo palaestritae vincerene velut in terram cadentes ac resupinantes se; hinc εἰς γαῖαν προπεσόντες πυγμάχοι Theocrito in Η῾ρακλίοκω vel potius παμμάκοι uti Salmas. censet legendum, dicuntur. Vocantur autem hae artes pancratiastarum τρόποι χαμαι, item ὑπτιασμεὶ; ad quos alludens Pindarus, Isthmion. Od. 4. Pancratiasten, qui arte solâ maiorem viribus adversarium superavit, vulpi comparat, quae aquilae impetum sustinet ae repellit, ἅτε ἀναπιτναμένα, quasi supina cadens. Ipsi vero Κυλιςικοὶ dicti, a nexibus humi implicandis et explicandis; unde περὶ τὰς κυλίσςεις, i. e. volutationes, plurimum versari illos, dicit Plut. Symposiac. l. 2. c. 4. Artem porro eorum luctam super pavimento, vocat Anthyllus, apud Oribasium Collect. 6. c. 27. Cui opponinitur ἡ ὀρθία πάλη seu ὀρθοπάλη, lucta erecta, eidem dicta, quae a stantibus et erectis peragebatur, ubi vicisse erat adversarium solô deiecisse, ut contra victi ignominiâ cecidisse, etc. Alia fuit ἀνακλινοπάλη Domitiani, cuius Suetonius meminit. Vide Salmas. ad Solin. p. 290. et infra in vocibus Lucta, Pancratium, Volutatoria Lucta, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.